- MERIDANI
- MERIDANIgladiatores erant, qui Ε῎φεδροι Graecis, quod in aliorum, qui iam prostrati erant, locum suecederent; ἔσχατοι Apostolo dicti sunt 1. Cor. c. 4. v. 9. eo quod in ultimum locum reservarentur, ad certum et inevitabile exitium. Postquam enim matutinis horis cum bestiis homines committi soliti sunt, in in Meridiem reservati secum invicem crudelissime pugnare cogebantur, non aliô quam nudô ense instructi; Unde Seneca, illos cum Bestiariis comparando, Quidquid ante pugnatum est, misericordia, inquit, fuit, Ep. 7. Eorum meminit Sueton. Claudio c. 34. Bestiariis Meridianisque Adeo delectabatur, ut etiam primâ luce ad spectaculum descenderet: et Meridie, dimisso ad prandium populô persederet. Vide quoque supra ubi de Bestiariis, et infra voce Praece.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.